tunc Darius rex praecepit et recensuerunt in bibliotheca
librorum qui erant repositi in Babylone
et inventum est in Ecbathanis quod est castrum in Madena
provincia volumen unum talisque scriptus erat in eo
commentarius
anno primo Cyri regis Cyrus rex decrevit ut domus Dei quae
est in Hierusalem aedificaretur in loco ubi immolent hostias et
ut ponant fundamenta subportantia altitudinem cubitorum
sexaginta et latitudinem cubitorum sexaginta
ordines de lapidibus inpolitis tres et sic ordines de lignis
novis sumptus autem de domo regis dabuntur
sed et vasa templi Dei aurea et argentea quae Nabuchodonosor
tulerat de templo Hierusalem et adtulerat ea in Babylonem
reddantur et referantur in templo Hierusalem in locum suum quae
et posita sunt in templo Dei
nunc ergo Tatannai dux regionis quae est trans Flumen
Starbuzannai et consiliarii vestri Apharsacei qui estis trans
Flumen procul recedite ab illis
et dimittite fieri templum Dei illud a duce Iudaeorum et a
senioribus eorum domum Dei illam aedificent in loco suo
sed et a me praeceptum est quid oporteat fieri a presbyteris
Iudaeorum illis ut aedificetur domus Dei scilicet ut de arca
regis id est de tributis quae dantur de regione trans Flumen
studiose sumptus dentur viris illis ne inpediatur opus
quod si necesse fuerit et vitulos et agnos et hedos in
holocaustum Deo caeli frumentum sal vinum et oleum secundum
ritum sacerdotum qui sunt in Hierusalem detur eis per dies
singulos ne sit in aliquo querimonia
et offerant oblationes Deo caeli orentque pro vita regis et
filiorum eius
a me ergo positum est decretum ut omnis homo qui hanc
mutaverit iussionem tollatur lignum de domo ipsius et erigatur
et configatur in eo domus autem eius publicetur
Deus autem qui habitare fecit nomen suum ibi dissipet omnia
regna et populum qui extenderit manum suam ut repugnet et
dissipet domum Dei illam quae est in Hierusalem ego Darius
statui decretum quod studiose impleri volo
igitur Tatannai dux regionis trans Flumen et Starbuzannai
et consiliarii eius secundum quod praeceperat Darius rex sic
diligenter exsecuti sunt
seniores autem Iudaeorum aedificabant et prosperabantur
iuxta prophetiam Aggei prophetae et Zacchariae filii Addo et
aedificaverunt et construxerunt iubente Deo Israhel et iubente
Cyro et Dario et Artarxerse regibus Persarum
et conpleverunt domum Dei istam usque ad diem tertium
mensis adar qui est annus sextus regni Darii regis
fecerunt autem filii Israhel sacerdotes et Levitae et
reliqui filiorum transmigrationis dedicationem domus Dei in
gaudio
et obtulerunt in dedicationem domus Dei vitulos centum
arietes ducentos agnos quadringentos hircos caprarum pro
peccato totius Israhel duodecim iuxta numerum tribuum Israhel
et statuerunt sacerdotes in ordinibus suis et Levitas in
vicibus suis super opera Dei in Hierusalem sicut scriptum est
in libro Mosi
fecerunt autem filii transmigrationis pascha quartadecima
die mensis primi
purificati enim fuerant sacerdotes et Levitae quasi unus
omnes mundi ad immolandum pascha universis filiis
transmigrationis et fratribus suis sacerdotibus et sibi
et comederunt filii Israhel qui reversi fuerant de
transmigratione et omnis qui se separaverat a coinquinatione
gentium terrae ad eos ut quaererent Dominum Deum Israhel
et fecerunt sollemnitatem azymorum septem diebus in
laetitia quoniam laetificaverat eos Dominus et converterat cor
regis Assur ad eos ut adiuvaret manus eorum in opere domus
Domini Dei Israhel